monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 103, 5
Bona sunt ministeria circa pauperes, et maxime circa sanctos Dei servitia debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur, dicente Apostolo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus ? Bona sunt, exhortamur ad haec, et in verbo Domini aedificamus vos, nolite pigri esse ad suscipiendos sanctos. Aliquando nescientes, suscipiendo quos nesciebant, Angelos susceperunt . Bona sunt haec: melius est tamen quod elegit Maria. Illud enim habet ex necessitate occupationem: istud autem ex charitate suavitatem. Vult homo occurrere quando ministrat; et aliquando non potest: quaeritur quod deest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam si Martha ad illa sufficeret, adiutorium sororis non posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: etsi bona sunt, transitoria sunt. Marthae autem quid ait Dominus? Maria meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa meliorem. Audi unde meliorem: Quae non auferetur ab ea. A te auferetur aliquando onus necessitatis: aeterna est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ea quod elegit. Non aufertur, sed tamen augetur. In hac autem vita augetur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur.